1 | Sedentes detrahunt, stantes autem Dominum benedicunt, quibus dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1). |
2 | Qui sedet, ut de corporeo usu loquar, quasi otioso resolvitur corpore, atque intentionem mentis relaxat. |
3 | Stat autem speculator providus, explorator impiger, pervigil custos, qui praetendit in castris. |
4 | Bellator quoque strenuus ante exspectatum stat in agmine, qui vult adversarii consilia praevenire. |